Ideo urbs venerabilis post superbas efferatarum gentium
cervices oppressas latasque leges fundamenta libertatis
et retinacula sempiterna velut frugi parens et prudens
et dives Caesaribus tamquam liberis suis regenda
patrimonii iura permisit.
Itaque tum Scaevola cum in eam ipsam mentionem incidisset,
exposuit nobis sermonem Laeli de amicitia habitum ab illo
secum et cum altero genero, C. Fannio Marci filio, paucis
diebus post mortem Africani. Eius disputationis sententias
memoriae mandavi, quas hoc libro exposui arbitratu meo;
quasi enim ipsos induxi loquentes, ne 'inquam' et 'inquit'
saepius interponeretur, atque ut tamquam a praesentibus
coram haberi sermo videretur.